NoDictionaries   Text notes for  
Arma virumque cano, Troiae qui primus ab...


Moderatores Italiae politici praesidentem Giorgio Napolitano appellaverunt, ut ad crisim politicam solvendam candidatus praesidentatus esse dignaretur. Cum ille annuisset, delegatis parlamentariis sexto suffragio tandem contigit, ut praesidentem eligerent. Napolitano, qui primus est praesidens Italiae iterum electus, ex mille septem (1007) votis septingenta duodequadraginta (738) accepit. Praesidens Napolitano, octoginta septem annos natus, anno bis millesimo sexto (2006) undecimus praesidens rei publicae Italiae in septem annos electus est. Iusiurandum praesidentiale eodem anno Idibus Maiis (15.5.) iuravit. Est primus praesidens Italiae, quod factionis communisticae membrum fuerat. Anno bis millesimo quinto (2005) senator in totam vitam nominatus est.


 
© 2008-2018 NoDictionaries.com. Happy reading.