NoDictionaries   Text notes for  
Nec sane haec sola pernicies orientem diversis...


nox II praeerat huic operī Quīntus Haterius Latrōniānus, redēmptor nōtissimus. eā nocte ipse fabrōs furēns incitābat. aderat quoque Gāius Salvius Līberālis, Hateriī patrōnus, quī eum invicem incitābat ut opus ante lūcem perficeret. anxius enim erat Salvius quod Imperātōrī persuāserat ut Haterium operī praeficeret. hic igitur fabrīs, quamquam omnīnō fessī erant, identidem imperāvit nē labōre dēsisterent. Glitus, magister fabrōrum, Haterium lēnīre temptābat. 'ecce, domine!' inquit. 'fabrī iam arcum paene perfēcērunt. ultimae litterae titulī nunc īnscrībuntur; ultimae figūrae sculpuntur; ultimae marmoris massae ad summum arcum tolluntur.' paulō ante hōram prīmam, fabrī labōre cōnfectī arcum perfēcērunt. paulīsper urbs silēbat. ūnus faber tamen, domum per forum rediēns, subitō trīstēs fēminārum duārum clāmōrēs audīvit. duae enim captīvae, magnō dolōre affectae, in carcere cantābant: 'mī Deus! mī Deus! respice mē! quārē mē dēseruistī?


 
© 2008-2019 NoDictionaries.com. Happy reading.