NoDictionaries   Text notes for  
... nimirum hoc illud est quod de me potissimum tu...


nimirum hoc illud est quod de me potissimum tu in accusatione quaesisti, quae esset nostra 'natio optimatium'; sic enim dixisti. rem quaeris praeclaram iuventuti ad discendum nec mihi difficilem ad perdocendum; de qua pauca, iudices, dicam, et, ut arbitror, nec ab utilitate eorum qui audient, nec ab officio vestro, nec ab ipsa causa P. Sesti abhorrebit oratio mea.


 
© 2008-2019 NoDictionaries.com. Happy reading.