NoDictionaries   Text notes for  
... nullum flagitium sine te; tibi uni multorum civium neces,...


'Nullum iam aliquot annis facinus exstitit nisi per te, nullum flagitium sine te; tibi uni multorum ciuium neces, tibi uexatio direptioque sociorum inpunita fuit ac libera; tu non solum ad neglegendas leges et quaestiones, uerum etiam ad euertendas perfringendasque ualuisti. Superiora illa, quamquam ferenda non fuerunt, tamen, ut potui, tuli; nunc uero me totam esse in metu propter unum te, quicquid increpuerit, Catilinam timeri, nullum uideri contra me consilium iniri posse, quod a tuo scelere abhorreat, non est ferendum. Quam ob rem discede atque hunc mihi timorem eripe; si est uerus, ne opprimar, sin falsus, ut tandem aliquando timere desinam.'


 
© 2008-2019 NoDictionaries.com. Happy reading.