Hi there. Login or signup free.
▲ ▼ | Conversa subito fortuna est. Ut Antonius rediit in Italiam nemo non magno in periculo Atticam putarat propter intimam familiaritatem Ciceronis et Bruti. Itaque ad adventum imperatorum de foro decesserat timens proscriptionem latebatque apud P. Volumnium cui ut ostendimus paulo ante opem tulerat - tanta varietas his temporibus fuit fortunae ut modo hi modo illi in summo essent aut fastigio aut periculo - habebatque secum Q. Gellium Canum aequalem simillimumque sui. Hoc quoque sit Attici bonitatis exemplum quod cum eo quem puerum in ludo cognorat adeo coniuncte vixit ut ad extremam aetatem amicitia eorum creverit. Antonius autem etsi tanto odio ferebatur in Ciceronem ut non solum ei sed etiam omnibus eius amicis esset inimicus eosque vellet proscribere multis hortantibus tamen Attici memor fuit officii et ei cum requisisset ubinam esset sua manu scripsit ne timeret statimque ad se veniret: se eum et illius causa Canum de proscriptorum numero exemisse. |
© 2008-2024 NoDictionaries.com. Happy reading.