NoDictionaries   Text notes for  
... intermisso spatio Argonautae ad flumen Phasim venerunt, quod in...


Brevi intermisso spatio, Argonautae ad flumen Phasim venerunt, quod in finibus Colchorum erat. Eo cu,m in terram egressi essent, statim ad regem Aeetem processerunt et ab eo postulaverunt ut vellus aureum sibi traderetur. Ille ira commotus diu negabat se vellus traditurum esse. Tandem tamen, quod sciebat Iasonem non sine auxilio deorum hoc negotium suscepisse, perfecisset; et cu,m Iason dixisset se ad omnia pericula subeunda paratum esse, quid fieri vellet ostendit. Primum iungendi erant duo tauri specie horribili, qui flammas ez ore edebant; tum, his iunctis ager arandus erat, et dentes draconis serendi. His auditis, Iason, ne hanc occasionem rei bene gerendae amitteret, negotium suscepit.


 
© 2008-2019 NoDictionaries.com. Happy reading.