NoDictionaries   Text notes for  
Iam vero illud quam incredibile, quam...


Summa itaque divisio de iure personarum haec est, quod omnes homines aut liberi sunt aut servi. Libertas est naturalis facultas eius quod cuique facere libet, nisi si quid aut vi aut iure prohibetur. Servitus autem est constitutio iuris gentium, qua quis dominio alieno contra naturam subicitur. Servi autem ex eo appellati sunt, quod imperatores captivos vendere iubent ac per hoc servare nec occidere solent. Qui etiam mancipia dicti sunt, quod ab hostibus manu capiuntur. Servi autem aut nascuntur aut fiunt. nascuntur ex ancillis nostris: fiunt aut iure gentium, id est ex captivitate, aut iure civili. In servorum condicione nulla differentia est. In liberis multae differentiae sunt: aut enim ingenui sunt aut libertini. Ingenuus is est qui statim ut natus est liber est, sive ex duobus ingenuis matrimonio editus, sive ex libertinis, sive ex altero libertino, altero ingenuo. Sed et si quis ex matre libera nascatur, patre servo, ingenuus nihilo minus nascitur. Sufficit autem liberam fuisse matrem eo tempore quo nascitur, licet ancilla conceperit. Et ex contrario si libera conceperit, deinde ancilla facta pariat, placuit eum qui nascitur liberum nasci, quia non debet calamitas matris ei nocere qui in utero est.. Libertini sunt qui ex iusta servitute manumissi sunt. manumissio autem est datio libertatis.


 
© 2008-2019 NoDictionaries.com. Happy reading.