NoDictionaries   Text notes for  
... dictator Romanus, postquam in conspectu hostes erant instructi intentique,...


dictator Romanus, postquam in conspectu hostes erant instructi intentique, 'uidesne tu' inquit, 'A. Semproni, loci fortuna illos fretos ad Alliam constitisse? nec illis di immortales certioris quicquam fiduciae maiorisue quod sit auxilii dederint. at tu, fretus armis animisque, concitatis equis inuade mediam aciem; ego cum legionibus in turbatos trepidantesque inferam signa. adeste, di testes foederis, et expetite poenas debitas simul uobis uiolatis nobisque per uestrum numen deceptis.' non equitem, non peditem sustinuere Praenestini. primo impetu ac clamore dissipati ordines sunt dein, postquam nullo loco constabat acies, terga uertunt consternatique et praeter castra etiam sua pauore praelati non prius se ab effuso cursu sistunt quam in conspectu Praeneste fuit. ibi ex fuga dissipati locum quem tumultuario opere communirent capiunt, ne, si intra moenia se recepissent, extemplo ureretur ager depopulatisque omnibus obsidio urbi inferretur. sed postquam direptis ad Alliam castris uictor Romanus aderat, id quoque munimentum relictum; et uix moenia tuta rati oppido se Praeneste includunt. octo praeterea oppida erant sub dicione Praenestinorum. ad ea circumlatum bellum deincepsque haud magno certamine captis Velitras exercitus ductus; eae quoque expugnatae. tum ad caput belli Praeneste uentum. id non ui sed per deditionem receptum est. T. Quinctius, semel acie uictor, binis castris hostium, nouem oppidis ui captis, Praeneste in deditionem accepto Romam reuertit triumphansque signum Praeneste deuectum Iouis Imperatoris in Capitolium tulit. dedicatum est inter cellam Iouis ac Mineruae tabulaque sub eo fixa, monumentum rerum gestarum, his ferme incisa litteris fuit: 'Iuppiter atque diui omnes hoc dederunt ut T. Quinctius dictator oppida nouem caperet'. die uicesimo quam creatus erat dictatura se abdicauit.


 
© 2008-2019 NoDictionaries.com. Happy reading.