NoDictionaries Text notes for
Discessu Liburnarum ex Illyrico M....
Hi there. Login or signup free.
▲ ▼ | 1. Discessu Liburnarum1 ex Illyrico M. Octavius cum Iis, quas habebat, navibus Salonas pervenit.
2. Ibi concitatis Dalmatis reliquisque barbaris Issam2 a Caesaris amicitia avertit; conventum3 Salonarum cum neque pollicitationibus neque denuntiatione periculi permovere posset, oppidum oppugnare instituit.
3. Est autem oppidum et loci natura4 et vallo munitum.
4. Sed celeriter cives Romani ligneis effectis5 turribus his sese munierunt et, cum essent infirmi ad resistendum propter paucitatem hominum crebris confecti vulneribus, ad extremum auxilium descenderunt servosque omnes puberes liberaverunt et, praesectis omnium mulierum crinibus tormenta effecerunt.
5. Quorum cognita sententia Octavius quinis castris oppidum circumdedit atque uno tempore obsidione et oppugnationibus eos premere coepit.
6. Illi omnia perpeti parati maxime a re frumentaria laborabant.
7. Cui rei missis ad Caesarem legatis auxilium ab eo petebant; reliqua, ut poterant, incommoda per se sustinebant.
8. Et longo interposito spatio cum diuturnitas oppugnationis neglegentiores6 Octavianos effecisset, nacti occasionem meridiani temporis discessu7 eorum pueris mulieribusque in muro dispositis, ne quid cotidianae consuetudinis desideraretur, ipsi manu facta8 cum iis, quos nuper liberaverant, in proxima Octavii castra irruperunt.
9. His expugnatis eodem impetu altera sunt adorti, inde tertia et quarta et deinceps reliqua, omnibusque eos castris expulerunt, et magno numero interfecto, reliquos atque ipsum Octavium in naves confugere coegerunt.
10. (Hic fuit oppugnationis exitus.)
11. Iamque hiems appropinquabat, et tantis detrimentis acceptis Octavius desperata oppugnatione oppidi, Dyrrachium sese ad Pompeium recepit.
|
© 2008-2024 NoDictionaries.com. Happy reading.